XXII Edizione
Le VersioniSezione A Ricostruzione di Roma dopo l'incendio Eas porticus Nero sua pecunia exstructurum purgatasque areas dominis traditurum pollicitus est. Addidit praemia pro cuiusque ordine et rei familiaris copiis, finivitque tempus, intra quod effectis domibus aut insulis apiscerentur. Ruderi accipiendo Ostienses paludes destinabat, utique naves, quae frumentum Tiberi subvectassent, onustae rudere decurrerent; aedificiaque ipsa certa sui parte sine trabibus saxo Gabino Albanove solidarentur, quod is lapis ignibus impervius est; iam aqua privatorum licentia intercepta quo largior et pluribus locis in publicum flueret, custodes; et subsidia reprimendis ignibus in propatulo quisque haberet; nec communione parietum, sed propriis quaeque muris ambirentur. Ea ex utilitate accepta decorem quoque novae urbi attulere. Erant tamen qui crederent veterem illam formam salubritati magis conduxisse, quoniam angustiae itinerum et altitudo tectorum non perinde solis vapore perrumperentur: at nunc patulam latitudinem et nulla umbra defensam graviore aestu ardescere. Sezione B Desideri naturali e desideri malsani Exiguum natura desiderat, opinio immensum. Congeratur in te quidquid multi locupletes possederant; ultra privatum pecuniae modum fortuna te provehat, auro tegat, purpura vestiat, eo deliciarum opumque perducat ut terram marmoribus abscondas; non tantum habere tibi liceat sed calcare divitias; accedant statuae et picturae et quidquid ars ulla luxuriae elaboravit: maiora cupere ab his disces. Naturalia desideria finita sunt: ex falsa opinione nascentia ubi desinant non habent; nullus enim terminus falso est. Via eunti aliquid extremum est: error immensus est. Retrahe ergo te a vanis, et cum voles scire quod petes, utrum naturalem habeat an caecam cupiditatem, considera num possit alicubi consistere: si longe progresso semper aliquid longius restat, scito id naturale non esse. SENECA Sezione C Esempi di liberalità e di delicatezza d'animo Subnectam huic Acragantinum Gilliam, in quo eandem liberalitatem fuisse constat. Erat opibus excellens, sed multo etiam animo quam divitiis locupletior semperque in eroganda potius quam in corripienda pecunia occupatus, adeo ut domus eius quasi quaedam munificentiae officina crederetur. Ex eis opibus enim publicis usibus apta monumenta extruebantur, grata populi oculis spectacula edebantur, epularum magnifici apparatus labentique annonae subsidia oriebantur. Sezione D I contadini sono soldati migliori degli uomini di città Nam rusticis ad omnium laborum tolerantiam membra durata sunt et eis gestare ferrum, fossas educere, onus humeris ferre consuetudo est. Interdum tamen necessitas exigit ut etiam urbani homines ad arma vocentur et militari disciplina instituantur. Hi, ubi nomen militiae dedere, primum laborare, decurrere, portare pondus, solem pulveremque ferre, nullis laboribus neque interdiu neque noctu parcere, tribunorum centurionumque imperatis celeriter obtemperare condiscant. Deinde usui armorum studeant et si bellum diutinum erit, in agrariis castris quam plurimum detineantur proculque a civitatis inlecebris arceantur, ut eo modo vigor accedat et corporibus et animis eorum. Somno tamen et quieti iustum temporis spatium dandum est, ne labor nimius corporibus damno vel dispiclina animis taedio sit. da VEGEZIO Sezione E Le mura di legno Narrant enim eum classem mille et ducentarum navium longarum comparavisse et maximum terrestre exercitum. Cum autem fama de eius adventu in Graeciam pervenisset, Athenienses legatos Delphos miserunt ut consulerent quid facerent de rebus suis. Pythia respondit ut moenibus ligneis se munirent. Cum nemo intellegeret quid hoc responsum significaret, Themistocles persuasit civibus consilium esse Apollinis ut in naves se suaque portarent: eum enim a deo significari murum ligneum. Cum Athenienses id consilium probavissent, addiderunt ad superiores totidem naves triremes suaque omnia, quae moveri poterant, partim Salamina, partim Troezena deportaverunt; inde oppidum reliquerunt. da CORNELIO NEPOTE Traduzione Poetica Apollo s'innamora di Dafne |
|||||||||||||||||||||||||||||||
|




