Archivio Versioni: Sezione C

Raccolta di alcune versioni assegnate nel periodo 2001-2010 per la Sezione C (Terzo Anno di Latino)

Esempi di liberalità e di delicatezza d'animo
Hiero, Syracusanorum rex, cum audisset cladem, qua Romani apud Trasimennum lacum erant adflicti, trecenta milia modium tritici et ducenta hordei aurique ducenta et quadraginta pondo urbi nostrae muneri misit. Neque ignarus verecundiae maiorum nostrorum, timens ne aurum nollent accipere, id in statuam Victoriae formavit, ut eos religione moveret et munificentia sua uti cogeret. Ita liberalisssimi animi praebuit exemplum non solum voluntate benefaciendi sed etiam providentia cavendi ne verecundiam laederet eorum, quibus prodesse voluerat. Subnectam huic Acragantinum Gilliam, in quo eandem liberalitatem fuisse constat. Erat opibus excellens, sed multo etiam animo quam divitiis locupletior semperque in eroganda potius quam in corripienda pecunia occupatus, adeo ut domus eius quasi quaedam munificentiae officina crederetur. Ex eis opibus enim publicis usibus apta monumenta extruebantur, grata populi oculis spectacula edebantur, epularum magnifici apparatus labentique annonae subsidia oriebantur.
(da Valerio Massimo)

L’ira di Plutarco
Plutarchus ille, rerum scriptor, qui suae aetatis homines ingenio praestitit, quique assidue philosophiae studebat, servum malum habebat. Cum hic malum facinus commisisset, dominus iussit eum tunica exui loroque caedi. Cum ille a conservo verberaretur, fletus cum lacrimis effundebat, si animo domini commovere posset; postremo, cum nihil supplicationibus consecutus esset, ad dominum conversus, clamavit: “A philosopho numquam irae indulgendum est quia ira sapienti semper dedecori est. Tu, me praesente, de iracundiae malis saepissime disseruisti, sed nunc de illis disputationibus non reminisceris. Non enim dubitas tu, qui philosophus videri ac dici vis, irae indulgere?” Tunc Plutarchus leniter: “Num –inquit – tibi iratus ego videor? Mihi neque oculi truces sunt, nec quicquam quod mihi pudori vel paenitentiae sit, dico. Haec omnia, tibi persuade, irae signa esse solent”. Tum ad eum qui servum caedebat conversus: “Interim – inquit – dum ego atque hic de ira disputamus, perage quod tibi imperavi”.
(da Aulo gellio)

L’erogazione dell’acqua presso gli antichi Romani
Apud antiquos aqua in usus publicos erogabatur et cautum ita fuit: "Ne quis privatus aliam aquam ducat, quam quae ex lacu humum accidit" ( haec enim sunt verba legis ) id est quae ex lacu abundavit; eam nos caducam vocamus. Et haec ipsa non in alium usum quam in balnearum aut fullonicarum dabatur, eratque vectigalis, statuta mercede quae in publicum penderetur. Ex quo manifesto est quanto potior cura maioribus communium utilitatum quam privatarum voluptatum fuerit, cum etiam ea aqua quam privati ducebant ad usum publicum pertineret. Aliquid et in domos principum civitatis dabatur, concedentibus reliquis. Ad quem autem magistratum ius dandae vendendaeque aquae pertinuerit, in eis ipsis legibus variatur. Interdum enim ab aedilibus, interdum a censoribus permissum invenio; sed apparet, quotiens in re publica censores erant, ab illis potissimum petitum, cum ei non erant, aedilium eam potestatem fuisse.
Frontino

Il valore sociale della giustizia
Ac mea quidem sententia omnis ratio atque institutio vitae adiumenta hominum desiderat, in primisque ut habeat, quibuscum possit familiares conferre sermones: quod est difficile, nisi speciem prae te boni viri feras. Ergo etiam solitario homini atque in agro vitam agenti opinio iustitiae necessaria est, eoque etiam magis quod si eam non habebunt, nullis praesidiis saepti multis afficientur iniuriis. Atque iis etiam qui vendunt, emunt, conducunt, locant, contrahendisque negotiis implicantur, iustitia ad rem gerendam necessaria est. Cuius tanta vis est, ut ne illi quidem, qui maleficio et scelere pascuntur, possint sine ulla particula iustitiae vivere. Nam qui eorum cuipiam, qui una latrocinantur, furatur aliquid aut eripit, is sibi ne in latrocinio quidem relinquit locum, ille autem qui archipirata dicitur, nisi aequabiliter praedam dispertiat, aut interficiatur a sociis aut relinquatur. Quin etiam leges latronum esse dicuntur, quibus pareant, quas observent.
Cicerone

Obiezioni  al comunismo platonico
Plato, quem «deum philosophorum» Tullius nominat, qui solus omnium sic philosophatus est, ut ad veritatem proprius accederet, tamen quia deum ignoravit, in multis ita lapsus est, ut nemo deterius erraverit, imprimis quod in libris civilibus  omnia omnibus voluit esse communia. De patrimoniis tolerabile est, licet sit iniustum: nec enim aut obesse cuiquam debet, si sua industria plus habet, aut prodesse, si sua culpa minus. Sed, ut dixi, potest aliquo modo ferri. Etiamne coniuges, etiamne liberi communes erunt? Non erit sanguinis ulla distinctio nec genus certum nec familiae nec cognationes nec adfinitates, sed sicut in gregibus pecudum confusa et indiscreta omnia, nulla erit in viris continentia, nulla in feminis pudicitia. Quis esse in utrisque amor coniugalis potest, in quibus non est certus aut proprius adfectus? quis erit in patrem pius, ignorans unde sit natus? quis filium diliget, quem putabit alienum? Quin etiam feminis curiam reseravit, militiam et magistratus et imperia permisit. Quanta erit infelicitas urbis illius, in qua virorum officia mulieres occupabunt!
Lattanzio

Un Processo Importante
Quanta multitudo hominum convenerit ad hoc iudicium, vides; quae sit omnium mortalium expectatio, quae cupiditas, ut acria ac severa iudicia fiant, intellegis. Longo intervallo iudicium inter sicarios hoc primum committitur, cum interea caedes indignissimae maximaeque factae sint. Petimus a vobis, iudices, ut quam acerrime  maleficia vindicetis, ut quam fortissime hominibus audacissimis resistatis, ut hoc cogitetis, nisi in hac causa qui vester animus sit ostendetis, prorumpere hominum cupiditatem et scelus et audaciam, ut non modo clam, verum etiam hic in foro, ante pedes v e stros, iudices, inter ipsa subsellia caedes futurae sint. Vestrum nemo est, quin intellegat populum romanum hoc tempore domestica crudelitate laborare; quae non modo id habet in se mali, quod tot cives atrocissime sustulit, verum etiam hominibus lenissimi s ademit misericordiam consuetudine incommodorum. Nam, cum omnibus horis aliquid atrociter fieri videmus, assiduitate molestiarum sensum omnem humanitatis ex animis amittimus.
Cicerone

Precetti di Platone per chi è a capo dello Stato
Qui rei publicae praefuturi sunt, haec Platonis praecepta teneant: utilitatem civium semper tueantur et, quaecumque agunt, ad eam referant obliti commo¬dorum suorum; totum corpus rei publicae curent neque, dum partem aliquam tuentur, reliquas deserant. Tutela enim ac procuratio rei publicae ad eorum utilitatem, qui nobis commissi sunt, gerenda est; qui autem parti civium con¬sulunt, partem neglegunt rem perniciosissimam in civitatem inducunt, seditio¬nem atque discordiam: quare alios populares, alios optimatium, paucos univer¬sorum studiosos inveneris. Hinc apud Athenienses ortae magnae discordiae sunt, in nostra re publica non solum seditiones, sed etiam pestifera bella civilia. Haec gravis et fortis civis et in re publica dignus principatu fugiat atque oderit tradatque se totum rei publicae neque opes ac potentiam consectetur, sed totam eam sic tueatur, ut omnibus consulat, et quamvis graviter offendatur, mortem oppetat potius quam deserat illa quae dixi.
Cicerone

Un dubbio di coscienza
Lacedaemonius Chilo in vitae suae postremo, ad circumstantes amicos sic locutus est: «Fieri potest ut sciatis dicta mea factaque in aetate longa pleraque fuisse non paenitenda. Ego quidem in hoc tempore certe scio nihil esse commissum a me, cuius memoria mihi aegritudini sit; illud tamen unum est, quod nondum mihi plane liquet rectene an perperam fecerim. Super amici capite iudex cum duobus aliis fui. Ita lex fuit, ut eum hominem condemnari necesse esset. Aut amicus igitur capitis perdendus aut adhibenda fraus legi fuit. Multa cum animo meo consultavi quonam modo tam ancipiti casui medendum esset. Visum est id, quod feci, toleratu facilius: ipse tacitus ad condemnandum sententiam tuli; iis, qui simul iudicabant, ut absolverent, persuasi. Sic mihi et iudicis et amici officium in re tanta salvum fuit. Hanc capio ex eo facto molestiam, et metuo ne a perfidia et culpa non abhorreat hoc, in eadem re eodemque tempore inque communi negotio, me suasisse aliis consilium diversum ab eo quod mihi optimum factu duxerim».
da Gellio